significaÃiones suas^ quam regulam etiam adhibuimus in nonnullis aliis maioribus, quae hanc simplici-tatem dispositionis pati potuerunt, v. c. Maria, po'éta, Thor. In duobus contra articulis^ iis^ qui auri et viri adpellationes continent, majores divi-siones fecimus fundamentales, quarum intra limites ordo secundum numerum singulorum verborum est conservatus.
Quod praeterea synonyma latina et adfinitates explicationwn adjedmus^ ea nobis maximi momenti visa est res^ quum haec adlegatio ad synonyma se invicem tangentia et illustrantia, plexus et anasto-moses Hnguae nostrae mirabiles ante oculos pro-ponat) efficiatque^ ut quod uno loco non invenitur, in alio reperiatur.
Facile autem perspicitur, in tali opere neces-sariö multa esse^ quae inconsequentiae spedem prae se ferant; res autem originem ducit a versatili ingenio sermonis poetici et multifario denominalionum cirmitu. Multae enim denominationes sunt quasi in gyrum contortae et in seipsas per circulos rever-tentes, ut varias habeant significationes^ sensu tamen poelico et nexu orationis inviolato. Verbi causa adferamus: stekkvifyrr hlÃfar þeys stalls explicatur sub stekkvifyrr (in lex. poetS) per gladium , recté; sed stallr stekkvifýra hlÃfar þeys sub voce stallr explkatur per clipeum, etiam recté, nam vir per ulrumque justé dcnominatur: clipei et gladii rector vel moderator (stýrir); potuit autem etiam dici: